monumenta.ch > Plinius > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 92
{XXXVI} Apelles inchoaverat et aliam Venerem Coi, superaturus etiam illam suam priorem. invidit mors peracta parte, nec qui succederet operi ad praescripta liniamenta inventus est. pinxit et Alexandrum Magnum fulmen tenentem in templo Ephesiae Dianae viginti talentis auri. digiti eminere videntur et fulmen extra tabulam esse - legentes meminerint omnia ea quattuor coloribus facta -; manipretium eius tabulae in nummo aureo mensura accepit, non numero.